monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 13, 1
Exsultavit cor meum in Domino, non quidem nunc videns, sed audiens conversationem vestram, et famam ordinis Deo et hominibus claram. Audivi hoc non modo tantum, sed et frequenter, ab his quibus non credi nefas esset, quia veraces sunt: et quos vestri actus sive boni, sive mali, latere non possent, quia proximi sunt. Gaudeo quidem et de omnibus, de quibus similia audio, sed de vobis ex parte magis, quia magis debeo.